Actus Apostolorum. Chapter 6

1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.
2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus .
5 Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano;
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.
11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ;
12 et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
13 et statuerunt testes falsos dicentes: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses .
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.