Liber Esther. Chapter 6

1 Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
2 ventum est ad eum locum, ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares duorum eunuchorum ianitorum, qui voluerant manus mittere in regem Asuerum.
3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? . Dixeruntque ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit .
4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? . Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
5 Responderunt pueri: Ecce Aman stat in atrio . Dixitque rex: Ingrediatur .
6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? . Cogitans autem in corde suo Aman et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, quibus rex indutus erat, et imponi super equum, qui de sella regis est, et acceperit regium diadema super caput suum;
9 et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare .
10 Dixitque ei rex: Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas .
11 Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare .
12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite.
13 Narravitque Zares uxori suae et amicis omnia, quae evenissent sibi; cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris praevalere contra eum, sed cades in conspectu eius .
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.