Liber Exodus. Chapter 11

1 Et dixit Dominus ad Moy sen: Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
2 Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis . Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.
4 Et ait Moyses: Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;
5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
8 Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te. Post haec egrediar . Et exivit a pharaone iratus nimis.
9 Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti .
10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.