Epistula Iacobi. Chapter 4

1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? .
6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam .
7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
13 Age nunc, qui dicitis: Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ;
14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
15 pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud .
16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!