Liber Iob. Chapter 25

1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum eius? Et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius;
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis .