Evangelium secundum Ioannem. Chapter 18

1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: Quem quaeritis? .
5 Responderunt ei: Iesum Nazarenum . Dicit eis: Ego sum! . Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis: Ego sum! , abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
7 Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? . Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum .
8 Respondit Iesus: Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ,
9 ut impleretur sermo, quem dixit: Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam .
10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? .
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Expedit unum hominem mori pro populo .
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? . Dicit ille: Non sum! .
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 Respondit ei Iesus: Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego .
22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici? .
23 Respondit ei Iesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? .
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? . Negavit ille et dixit: Non sum! .
26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? .
27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? .
30 Responderunt et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum .
31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! . Dixerunt ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam ,
32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? .
34 Respondit Iesus: A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? .
35 Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? .
36 Respondit Iesus: Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc .
37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? . Respondit Iesus: Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem .
38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? . Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? .
40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: Non hunc sed Barabbam! . Erat autem Barabbas latro.