Evangelium secundum Ioannem. Chapter 21

1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
3 Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari . Dicunt ei: Venimus et nos tecum . Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
4 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
5 Dicit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? . Responderunt ei: Non .
6 Ille autem dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete et invenietis . Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est! . Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
10 Dicit eis Iesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc .
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
12 Dicit eis Iesus: Venite, prandete . Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: Tu quis es? , scientes quia Dominus est.
13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis, diligis me plus his? . Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te . Dicit ei: Pasce agnos meos .
16 Dicit ei iterum secundo: Simon Ioannis, diligis me? . Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te . Dicit ei: Pasce oves meas .
17 Dicit ei tertio: Simon Ioannis, amas me? . Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: Amas me? , et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te . Dicit ei: Pasce oves meas.
18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis .
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: Sequere me .
20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: Domine, quis est qui tradit te? .
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: Domine, hic autem quid? .
22 Dicit ei Iesus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere .
23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: Non moritur , sed: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? .
24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.
25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.