Evangelium secundum Matthaeum. Chapter 17

1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
2 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum .
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite .
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
7 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: Surgite et nolite timere .
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat .
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? .
11 At ille respondens ait: Elias quidem venturus est et restituet omnia.
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis .
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15 et dicens: Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum .
17 Respondens autem Iesus ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me .
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: Quare nos non potuimus eicere illum? .
20 Ille autem dicit illis: Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc!, et transibit, et nihil impossibile erit vobis .
22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum,
23 et occident eum, et tertio die resurget . Et contristati sunt vehementer.
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma? .
25 Ait: Etiam. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? .
26 Cum autem ille dixisset: Ab alienis , dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te .