Evangelium secundum Matthaeum. Chapter 3

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2 et dicens: Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum .
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius! .
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,
6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili .
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? .
15 Respondens autem Iesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam . Tunc dimittit eum.
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui .