Evangelium secundum Matthaeum. Chapter 22

1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
2 Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias.
5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?. At ille obmutuit.
13 Tunc dixit rex ministris: Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi .
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? .
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?
19 Ostendite mihi nomisma census . At illi obtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis: Cuius est imago haec et suprascriptio? .
21 Dicunt ei: Caesaris . Tunc ait illis: Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo .
22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
24 dicentes: Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam .
29 Respondens autem Iesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:
32 Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum sed viventium .
33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in Lege? .
37 Ait autem illi: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
38 hoc est magnum et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae .
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? . Dicunt ei: David .
43 Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? .
46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.