Prophetia Michaeae. Chapter 2

1 Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.
2 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
3 Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.
4 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum dicentium: Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur, quam nemo ei restituet; infideli regiones nostrae dividuntur.
5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini .
6 Ne vaticinemini! . Vaticinentur, non vaticinentur de his, non cedet confusio! .
7 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
8 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
9 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
10 Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! . Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur: Vaticinabor tibi de vino et sicera , hic esset vates populi istius.
12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum.
13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.