Liber I Samuelis. Chapter 5

1 Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.
2 Tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon.
3 Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo.
4 Rursumque mane die altera consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini; caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen:
5 porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem.
6 Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos et percussit eos tumoribus, Azotum et fines eius.
7 Videntes autem viri Azotii huiuscemodi plagam dixerunt: Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum .
8 Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israel? . Responderuntque: In Geth circumducatur arca Dei Israel . Et circumduxerunt arcam Dei Israel.
9 Postquam autem circumduxerunt eam, facta est manus Domini super civitatem, pavor magnus nimis; et percussit viros urbis a parvo usque ad maiorem, et eruperunt eis tumores.
10 Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae dicentes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum! .
11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro .
12 Fiebat enim pavor mortis in tota civitate, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque, qui mortui non fuerant, percutiebantur tumoribus, et ascendebat ululatus civitatis in caelum.