Liber I Samuelis. Chapter 21

1 Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
2 Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: Quare tu solus et nullus est tecum? .
3 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex praecepit mihi negotium et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim; pueris vero condixi in illum et illum locum.
4 Nunc igitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris .
5 Et respondens sacerdos David ait ei: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri maxime a mulieribus? .
6 Et respondit David sacerdoti et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora .
7 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem; neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
8 Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa retentus ante Dominum; et nomen eius Doeg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
9 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat .
10 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in valle Terebinthi; est involutus pallio post ephod. Si istum vis tollere, tolle, neque enim est alius hic absque eo . Et ait David: Non est huic alter similis; da mihi eum .
11 Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
12 Dixeruntque ei servi Achis: Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua? .
13 Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
14 Et immutavit os suum coram eis; et insaniebat inter manus eorum et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae in barbam.
15 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum. Quare adduxistis eum ad me?
16 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret, me praesente? Hicine ingredietur domum meam? .