Liber Psalmorum. Chapter 8

1 Magistro chori. Ad modum cantici Torcularia... . PSALMUS. David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,
5 quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:
8 oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!