Liber Psalmorum. Chapter 87

1 Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
4 Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicetur: Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus .
6 Dominus referet in librum populorum: Hi nati sunt illic .
7 Et cantant sicut choros ducentes: Omnes fontes mei in te .