Liber Psalmorum. Chapter 11

1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer!
2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat? .
4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.