Liber Psalmorum. Chapter 52

1 Magistro chori. Maskil. David,
2 postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: David intravit in domum Abimelech .
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?
4 Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:
9 Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis .
10 Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.