Liber Psalmorum. Chapter 114

1 ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,
2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.
3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;
4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?
7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,
8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.