Liber Psalmorum. Chapter 133

1 Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:
2 sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.