Liber Psalmorum. Chapter 125

1 Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet.
2 Ierusalem, montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas.
4 Benefac, Domine, bonis et rectis corde.
5 Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!