Liber Psalmorum. Chapter 99

1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.
4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.