Liber Psalmorum. Chapter 96

1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
10 dicite in gentibus: Dominus regnavit! . Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.