Liber Psalmorum. Chapter 10

1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: Non requiret; non est Deus .
5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
6 Dixit enim in corde suo: Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo .
7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem . -
12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: Non requires .
14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.