Liber Psalmorum. Chapter 3

1 PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom.
2 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me,
3 multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo .
4 Tu autem, Domine, protector meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo milia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;
8 quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.