Apocalypsis Ioannis. Chapter 5

1 Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
2 Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? .
3 Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.
4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.
5 Et unus de senioribus dicit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius .
6 Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
7 Et venit et accepit de dextera sedentis in throno.
8 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum.
9 Et cantant novum canticum dicentes: Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram .
11 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem .
13 Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum .
14 Et quattuor animalia dicebant: Amen ; et seniores ceciderunt et adoraverunt.