Liber Psalmorum. Chapter 142

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi .