Liber Psalmorum. Chapter 19

1 Magistro chori. PSALMUS. David.
2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:
5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.
7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.
8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.
12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.
13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me
14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.
15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.