Liber Psalmorum. Chapter 32

1 David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
5 Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino . Et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me.
8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te.
10 Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.