Liber Psalmorum. Chapter 129

1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.
3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.
4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;
7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt, qui praeteribant: Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini .